Psalms 34

1David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me 2adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum 3evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum 4confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi 5fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat 6sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos 7quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae 8veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum 9anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua 10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento 11surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me 12reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae 13ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur 14quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar 15et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam 16scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis 17Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam 18confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te 19non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo 20non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant 21et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster 22vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me [ (Psalms 34:23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam ] [ (Psalms 34:24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi ] [ (Psalms 34:25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum ] [ (Psalms 34:26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me ] [ (Psalms 34:27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui ] [ (Psalms 34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam ]
Copyright information for Vulgate_HebPs